Gebrauchsanleitung:
Vulpes et Corvus (Fabula Phaedri)

Qui se laudari gaudet verbis subdolis, sera dat poenas turpes paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum saeum comesse vellet, celsa residens arbore, vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret.
At ille stultus,, dum vult vocem ostendere, emisit ore caseum, ,quem celeriter dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.


Weitere lateinische Lesetexte mit Übersetzungshilfen hier.
24. September 2018
Englische Songtexte von VoPo   Homepage von Volker Pöhls